라틴어 문장 검색

Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)
Similiter igitur erit in intelligentia et anima, quando intelligentia distat et imprimit in animam rationalem, secundum locum distans ab ea. Non enim philosophice dici potest, quod intelligentia veniat inferius, quia secundum Philosophum intelligentia in orbe est et numeratur ad numerum orbium vel ad numerum motuum orbis, et ipse orbis motus, sicut dicit Aristoteles, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti, qui movetur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:13)
“A magnitudine enim et pulchritudine creaturarum cognoscibiliter potest creator horum videri” (Sap 13,5) et “invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur” (Rom 1,20).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:2)
Posset quippe esse ut nulla creatura unquam esset, cum nulla ex necessitate sit, ac per hoc consequens videretur, ut jam nec effectus ipsius quem videlicet erga creaturas habet ex necessitate sit, ac per hoc Spiritus ipse ex necessitate non sit quem dicimus Dei ipsum affectum esse sive amorem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:22)
221. Variae nostrae fidei persuasiones, initio harum Litterarum encyclicarum explanatae, adiuvant huiusmodi conversionis ad ditandum sensum, demonstrantes conscientiam omnem creaturam aliquid Dei monstrare et nuntium habere nobis communicandum, vel certitudinem Christum in se sumpsisse hunc mundum materialem et nunc, resuscitatum, in penetralibus cuiusque creaturae morari, eam complectentem suo affectu penetrantemque suo lumine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 281:1)
Quo itaque modo Deus a seipso ad creaturas exire dicitur per benignitatis affectum sive effectum, cum hoc ipsum quod benignus est, aut benigne aliquid ex charitate agit, secundum affectum vel effectum quem in creaturis habeat, dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION