라틴어 문장 검색

simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장17)
Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장6)
Super mendam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 19장3)
et si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장25)
Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장28)
— In his casibus intendi nervi rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장5)
qua ille epota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 69:3)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:8)
Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 25:6)
Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 6:2)
Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 1:3)
atque haec ipsa et intendi et leniri possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 3:3)
nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris [ualetudinis] facit, modo ipsam febrem tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:5)
Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 1:1)
Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION