라틴어 문장 검색

mundus ut ad scythiam r. a. a. iam definitio est nostri climatis, id est nostrae habitationis, quae a septentrione incipiens in australi desinit plaga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2401)
et est veris definitio 'caeli indul- gentia'. si non tanta quies iret frigusque caloremque inter id est interveniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3442)
curam inanem definitio est amoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3441)
Itaque cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 5:1)
"Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:6)
"Nec avocanda, quod querens, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 15장 2:4)
"Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:4)
"Nos, non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed vivimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiverunt nec invenire potuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:15)
qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:2)
N. A. 7.2.15 volvitque vices] definitio fati secundum Tullium, qui ait:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 70:3)
tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 29:2)
atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:1)
Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:7)
quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:2)
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION