라틴어 문장 검색

nihil ex communi mente procerum gentis delictum asseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones, amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec opportune ad ferociam animos agrestes accendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:3)
Ac licet opera praestabilium haec quae rettulimus consummata sunt, tamen ipsum quoque satis constat, ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse complura;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 11:1)
Nam postquam innumerae gentium multitudines, per provincias circumfusae, pandentesque se in spatia ampla camporum, regiones omnes et cuncta opplevere montium iuga, fides quoque vetustatis recenti documento firmata est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 8:1)
Quibus (ut communi rei conducere videbatur) repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, affirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione, principem firmare pacem in medio flumine coegisse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:1)
Barbarique hoc contemplate, globos irrupere nostrorum incauti, et parmas oppositis corporibus illidendo, obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento, et tribuni et pleraque pars armatorum periere, signis ereptis, praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis, proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 9:2)
Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit, cum promptis accinctis ad proelium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:1)
Quem Lentienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam impetravere supplici prece, oblata (ut praeceptum est) iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 17:1)
Qua causa percitus Fritigernus, et extimescens, ne dux (ut saepe audierat) impetrabilis, dispersos licenter suorum globos raptuique intentos consumeret, improvises adoriens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 5:1)
Triduoque proximo, cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti, stationem peterent Nicen, incertum quo errore procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus eisdem occurrere festinabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 3:1)
Proinde agmine quadrato incedens, prope suburbanum venit, ubi vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum impatienter operiens, Richomerem comitem domesticorum suscepit, ab eodem imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 4:1)
Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:2)
quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 6:5)
Sic cum his pace firmata, in Sarmatas versus est, qui dubiae fidei probabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 3:1)
et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed minime conservaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 312)
Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1812)

SEARCH

MENU NAVIGATION