라틴어 문장 검색

sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:1)
Itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret, neque secundum tamen neque tertium dixerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:2)
nox nulla intercessit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:2)
Nam quod ait sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, privatarum litium iudices sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:1)
ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:6)
quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico - nihil opus est litibus - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:5)
Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:3)
ut vicinum citius adiuveris in fructibus percipiendis quam aut fratrem aut familiarem, at, si lis in iudicio sit, propinquum potius et amicum quam vicinum defenderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 78:4)
Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:1)
Tantum dabit amicitiae, ut veram amici causam esse malit, ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:6)
et cum universi in te impetum fecissent, tum singulae familiae litem tibi intenderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 42:3)
Neque enim, si multitudo litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos hoc, quod quaerimus, omittemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:2)
Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:4)
neque intellegebat, si ita esset actum, litem adversarium perditurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 167:5)
Ea mihi videntur aut in lite oranda aut in consilio dando esse posita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 43:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION