라틴어 문장 검색

latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 531:1)
temptatum ab L. Decio tribuno plebis, ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 538:1)
quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 555:1)
cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 557:1)
sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 627:2)
at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 104:1)
ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Sicinium - is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat - conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 282:1)
principio huius anni ferociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 336:2)
quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod afluit opibus vestris sustinendo necessitates aliorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 162:2)
omnium simul rerum, quarum immodica cupido inter mortales est, agri pecuniae honorum, discrimine proposito, conterriti patres cum trepidassent publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento collegas adversus tribunicias rogationes comparaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 368:1)
qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 369:1)
iamque frustra saepe concilio advocate cum pro antiquatis rogationes essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 370:1)
contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa vim frangat intercedendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 386:1)
huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 396:1)
omniumque earum rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt qui Velitras obsidebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 396:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION