라틴어 문장 검색

his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda latera hostium incesserent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 225:1)
ibi de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut restitueretur Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 364:2)
ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 482:1)
postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id aeque novus competitor intestabili periurio incesseret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 694:1)
Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 11:2)
a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 357:1)
Manlium inimicum incessens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 689:1)
ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 304:1)
noxium incesse caput.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 114:3)
Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 312:1)
Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1121)
Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 466)
Si pressionis a dato puncto per Fluidum propagatae pars aliqua obstaculo intercipiatur, pars reliqua quae non intercipitur divaricabit in spatia pone obstaculum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION