라틴어 문장 검색

nam et robur et suboles militum interiit, si quidem quae nuntiantur ulla ex parte vera sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 1:5)
quamquam has querelas hominum nostrorum illo consilio oppressimus, quod in Asia nescio quonam modo, Romae quidem non mediocri cum admiratione laudatur, quod, cum ad templum monumentumque nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua voluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad templum et monumentum capere liceret, cumque id quod dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi futurum ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum videretur, tamen id, in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum qui faciebant voluntas, accipiendum non putavi cum aliis de causis tum etiam ut animo aequiore ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 1:3)
semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:2)
atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:1)
nam si cor aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:1)
hoc dasne aut manere animos post mortem aut morte ipsa interire?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 25:1)
Sin intereant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 25:5)
Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:4)
quae si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam quem ad modum interirent viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:2)
cumque nihil esset . . . , ut omnibus locis a Platone disseritur - nihil enim putat esse, quod oriatur et intereat, idque solum esse, quod semper tale sit quale est (ἰδέαν appellat ille, nos speciem) - , non potuit animus haec in corpore inclusus adgnoscere, cognita attulit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:1)
quod cum ita sit, certe nec secerni nec dividi nec discerpi nec distrahi potest, ne interire igitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:2)
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:7)
volt enim, quod nemo negat, quicquid natum sit interire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:4)
quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:7)
dolere autem animos, ergo etiam interire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION