라틴어 문장 검색

nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem 'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant, aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2233)
nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3364)
quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 2:2)
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:2)
quasi enim ipsos induxi loquentis, ne inquam et inquit saepius interponeretur atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:3)
Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:2)
Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
vides igitur ut ad te oratorem, Brute, pervenerimus tam multis inter nostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 1:1)
Interpone igitur, inquit, si quos videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 2:5)
Verum interponam, ut placet, alios et a M. Crasso, qui fuit aequalis Hortensi, exordiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 3:2)
Orationes autem quas interposuit - multae enim sunt - eas ego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:12)
Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, turn maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:3)
est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se aptae conligataeque videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 9:5)
Hinc vobis extitit primum illa fatalis necessitas, quam εἱμαρμένην dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 55:1)
nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION