라틴어 문장 검색

transfugit ergo carnifex mucrone districto furens effusa nuper corpora, animasque rimatur novas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae31)
tunc exarmatae iugulum meretricis adacto transfugit gladio;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 18)
"nati nam luce sub una et domus et domini paribus adolevimus annis, ex quo plasma novum de consaepto paradisi limite progrediens amplum transfugit in orbem, pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam, nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 157)
Hos prius introducam, et quae volo Simul imperabo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 289)
Tu istic mane, ut Chremem introducas, Pythias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 2151)
Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem, Eumque nunc esse intus cum illis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 678)
ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 108:1)
nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 245:2)
his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, personas idoneas damus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 77:1)
est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio sed quid ego ita gravem personam introduxi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 106:1)
in senatum sunt introducti, et totus hic locus talis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:5)
Eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장10)
Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장6)
Interea per homines callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum, partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장4)
FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION