라틴어 문장 검색

Intus intestina exulcerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:3)
Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:4)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:4)
ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:5)
paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:3)
Glutinant uulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:1)
tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:4)
Praeterea est quam *ρ*α*π*τ*ο*υ*σ*α*ν a glutinando uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 7:1)
Sunt enim ad recentia uulnera glutinanda sanandaque apti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:2)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:5)
Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 6:1)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:2)
Verum tamen quia quaedam uicina sunt, interestque uulnus in summa parte sit an penitus penetrauerit, necessarium est notas subicere, per quas, quid intus actum sit, scire possimus, et ex quibus uel spes uel desperatio oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 11:3)
Sanguine autem uel subpresso, si nimius erumpit, uel exhausto, si per se parum fluxit, longe optimum est uulnus glutinari.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:1)
In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION