라틴어 문장 검색

Volo in nummarios invehi sacerdotes:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:14)
non enim ut adversarii, sed ut amici scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:4)
Accusamus saepe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra vitia invehimur muti de eloquentibus iudicantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:5)
Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 5:1)
ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Unde Erasistratus, medicorum veterum nobilissimus, in eum iure invectus est dicens rettulisse illum longe diversa quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 3:1)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
Si spoliare deos, ignemque immittere templis, Numina miscebit castrensis flamma Monetae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:56)
Densi vix agmina vulgi Inter et exsangues, immissa morte, catervas Victores movere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:89)
Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:9)
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:52)
Hanc iubet immisso silvam procumbere ferro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:14)
Invehit, et summis longe petit aequora remis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:12)
Et quas immissi traxerunt vincula ferri, Has prohibent iungi conserta cadavera puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION