라틴어 문장 검색

nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa prope atrocius quam regium esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 97:1)
nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem publicam invadi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 106:1)
sin quod cuique privatim opus sit id modo accipi velint, opus esse nihil invidiosa continuatione honoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 421:1)
illud si quis patricius, si quis - quod illi volunt invidiosius esse - Claudius diceret, 'aut omnia accipite, aut nihil fero,' quis vestrum, Quirites, ferret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 434:1)
eaque unus perfecit, quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus collega magistratu se abdicaverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 414:1)
Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:3)
invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 102:1)
carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 74:2)
non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum difficilem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 153:2)
Alia ratio ambitiosos coercendi non mala est, si per alios aeque ambitiosos et protervos librentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:7)
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando, sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt, quantum est in eo tandem mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 304:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION