라틴어 문장 검색

initium bello fuit avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장3)
Ofonius Tigellinus obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장2)
placuit ignoscentibus verso nomine, quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장10)
prorsus, si avaritia abesset, antiquis ducibus par.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장2)
sed calamitatibus insontium expleta avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 13장4)
minus avaritiae in Caecina, plus ambitionis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장6)
prorsus, si luxuriae temperaret, avaritiam non timeres.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장3)
profugerat Britannia ob iracundiam militum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 65장8)
mox mitigantibus amicis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi accidisse respondit quod duo senatores in re publica dissentirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장8)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque occulta mala patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장1)
quae saevitia recentibus odiis sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장6)
fracta Primi Antonii Varique Arrii potentia, male dissimulata in eos Muciani iracundia, quamvis vultu tegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장2)
iussu Vitellii Batavorum iuventus ad dilectum vocabatur, quem suapte natura gravem onerabant ministri avaritia ac luxu, senes aut invalidos conquirendo, quos pretio dimitterent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장2)
gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vincula indiderant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION