라틴어 문장 검색

Cui nihil negares, huic hoc utique te non esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, ut desiderio tuo velis a me modum statui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 5:2)
Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:7)
ferox enim et adversus omne remedium contumax est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:2)
Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 106:1)
studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:3)
Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequom Tiberio salvo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:2)
Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 42:3)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Spumant apris ora, dentes acuuntur attritu, taurorum cornua iactantur in vacuum et harena pulsu pedum spargitur, leones fremunt, inflantur irritatis colla serpentibus, rabidarum canum tristis aspectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 7:1)
Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 18:3)
alter cum voluntate non contumaci, tamquam oporteat me vindicari, cum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, cum scelus fecerit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:2)
Atqui contemni se quidam putant, ubi idem equi obsequentes alteri equiti, alteri contumaces sunt, tamquam iudicio, non consuetudine et arte tractandi quaedam quibusdam subiectiora sint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 141:1)
Fugere itaque debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 49:4)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
Omnis enim indignatio in tormentum suum proficit et imperia graviora sentit quo contumacius patitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION