라틴어 문장 검색

haec comesa ora homi- num rictus dolore contrahit et quasi ridentes interimit, unde vulgo *σαρδόνιοσ γέλωσ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 412)
ipse tibi hic distinguitur, ne, si dixeris 'ipse tibi iam bracchia contrahit ardens scorpios', bene optantis verba maledictum comprehendisse videantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 343)
iam bracchia contrahit ardens scorpios ideo Augusto merito iuxta scorpium locum adsignat, quia sidus hoc supra Romam positum creditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 344)
nam si pigram potaverint, statim morbum contrahunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3012)
nam in aliquibus locis morbum contrahunt, nisi iam siccato rore pascantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3243)
miseros adduxerat artus 'adduxerat' pro 'contraxerat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4833)
Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 42:1)
cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:3)
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:1)
quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 44:2)
quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:4)
cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 62:1)
An vero vir amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 3:1)
sin illam alteram, nescio an amplius mihi negotii contrahatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 9:3)
Neque ulla profecto tanta vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam conspirationem bonorum omnium confringere et labefactare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION