라틴어 문장 검색

his cotidie psalmus ille cantatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:39)
Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:30)
"Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:82)
Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:11)
Vere ager floribus depingitur et inter querulas aves psalmi dulcius decantabuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
dolebant labiis, corde gaudebant:
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:4)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata laetitia mens intrinsecus avara torquetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:14)
"Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:53)
Haec sunt duo seraphin ter glorificantia Trinitatem et in thesauro ecclesiae condita, unde et forcipe utriusque instrumenti ardens carbo conprehensus purgat labia peccatoris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:11)
et de alio psalmo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:9)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)
Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:11)
Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:3)
Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION