라틴어 문장 검색

Hoc quoque notum est quia, si quis diu sub luna somno se dederit, aegre excitatur et proximus fit insano, pondere pressus humoris qui in omne eius corpus diffusus atque dispersus est proprietate lunari:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 26:1)
Nam ligna quae luna vel iam plena vel adhuc crescente deiecta sunt inepta sunt fabricis, quasi emollita per humoris conceptionem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 29:2)
Tunc et arbores aptius seres, maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est humoris alimentum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:2)
Aer ipse proprietatem lunaris humoris et patitur et prodit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:1)
Pari ergo ratione infixum corpori pecudis lunari repugnat humori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 34:3)
Servatoque loco rerum, discessit ab astris Humor, et ima petit, quidquid pendebat aquarum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:3)
Si mollius arvum Prodidit humorem, pingues manus utraque glebas Exprimit ora super.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:31)
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus Aeris alternos angustat pulmo meatus, Rescissoque nocent suspiria dura palato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:40)
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae Corpora;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:17)
raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)
Ebibit humorem circum vitalia fusum Pestis, et in sicco linguam torrere palato Coepit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:6)
Nunc redit ad Syrtes, et fluctus accipit ore Aequoreusque placet, sed non sibi sufficit, humor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:12)
quaecumque foramina novit Humor, ab his largus manat cruor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:53)
Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION