라틴어 문장 검색

Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:1)
neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, qui 'decrevit tantisper se minus iniuriae suo nato facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi putandus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 38:5)
Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:1)
nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:5)
sint enim tria genera bonorum, ut iam a laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus, sint sane illa genera bonorum, dum corporis externa iaceant humi et tantum modo, quia sumenda sint, appellentur bona, animi autem illa divina longe lateque se pandant caelumque contingant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 76:1)
studium 314 8 ratiunculae (conclusiunculae, laquei) Stoicorum 294 22 (cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.191)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
flagellum et cultrum accepit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:19)
Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:12)
Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et Tanto melior inquit Massa, done tibi caligas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:14)
Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:15)
Sed istum timeo sella qui prima sedens Iugum flagello temperat lento meum Et ora frenis continet spumantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.7)
Mox venit aliquot saeculis retorridus Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.11)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Numquamne hos artissimos laqueos, si solvere negatur, abrumpam?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION