라틴어 문장 검색

nec res ulla magis primoribus ex elementis indupedita suis arte conexa cohaeret quam validi ferri natura et frigidus horror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:3)
Sed prior forma οἶκτον praestat, haec δείνωσιν, id est, prior misericordiam commovet, horrorem secunda, sicut alibi:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 11:1)
Homerus inter enumeranda regionum et urbium nomina facit locum fabulis quae horrorem satietatis excludant:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 1:2)
Diversi circumspicimus, horror percipit
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 36:4)
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 46:3)
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:1)
cum hunc offeratis, ut opinor, non quasi digestu faciliorem, sed quasi minus adpetendum, ut horrore uniformis alimoniae edendi desiderium languesceret, quasi multis concoquendis per infirmitatem non sufficiente natura.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:2)
Certe respondeant volo, cur stomacho in lassitudinem degeneranti ad instaurandas constrictione vires offerant aegrescenti vinum, nisi frigore suo lassata cogeret et colligeret dissoluta?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:1)
Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:2)
Omne quod dulce est cito satiat, nec diuturnam desiderii sui fidem tenet, sed in locum satietatis succedit horror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 15:2)
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
Tum perculit horror Membra ducis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:23)
Diri tum plena horroris imago Visa caput moestum per hiantes Iulia terras Tollere, et accenso furialis stare sepulcro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:3)
non ullis frondem praebentibus auris Arboribus suus horror inest.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:6)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION