라틴어 문장 검색

in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murena praebente domum, Capitone culinam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.24)
est brevitate opus, ut currat sententia neu se inpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.8)
leporem sectatus equove lassus ab indomito vel, si Romana fatigat militia adsuetum Graecari - seu pila velox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate6)
nec satis est cara piscis averrere mensa ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis languidus in cubitum iam se conviva reponet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.26)
urget enim dominus mentem non lenis et acris subiectat lasso stimulos versatque negantem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:7)
acria circum rapula, lactucae, radices, qualia lassum pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.7)
nam tumidos et corruptos et tinnulos et quocunque alio cacozeliae genere peccantes certum habeo non virium sed infirmitatis vitio laborare, ut corpora non robore sed valetudine inflantur et recto itinere lassi plerumque devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 40:1)
nam erat multo futura languidior, si esset aliter figurata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 76:1)
somnone te languidum an gravi lethargo putem pressum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 195:2)
rigidi vero et extenti, aut languidi et torpentes, aut stupentes, aut lascivi et mobiles, et natantes et quadam voluptate suffusi, aut limi et, ut sic , , aut poscentes aliquid pollicentesve nunquam esse debebunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 223:1)
humeri remissi, vultus severus, non maestus nec stupens nec languidus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 306:3)
Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis legionarias quattuor aduersum pedites hostium collocat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장8)
At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장7)
nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 53장8)
Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION