라틴어 문장 검색

Tum litore funem deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:7)
placida laxabant membra quiete sub remis fusi per dura sedilia nautae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 33:9)
Vix primos inopina quies laxaverat artus, et super incumbens cum puppis parte revolsa, cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:3)
Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:19)
Cetera per terras omnis animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 9:1)
Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:7)
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:8)
et si, ut idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit inde ille avium concentus, idem sentiemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 93:2)
nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:3)
tum illa, quae maxime quasi irrepit in mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda, cum in oratione non contentione sed sermone tractatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 30:2)
et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi vel materias dividere permittet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 223:2)
non, quidquid meris adiicietur adfectibus, omnes eorum diluet vires et miserationem securitate laxabit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:4)
est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 243:1)
Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:5)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION