라틴어 문장 검색

et est duplex lectio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1652)
Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 39장 1:1)
didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:2)
quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 18장2)
Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 43:1)
quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 13:1)
Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:1)
subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:4)
Praetereamus igitur praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio veterum oratorum et poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 48:1)
tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 8:3)
si vero exitu notabili concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:6)
ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 20 3:5)
delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:5)
alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:3)
oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION