라틴어 문장 검색

hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo regia, quam suavis exspirans castus odores lectulus in molli complexu matris alebat, quales Eurotae progignunt flumina myrtos aurave distinctos educit verna colores, non prius ex illo flagrantia declinavit lumina quam cuncto concepit corpore flammam funditus atque imis exarsit tota medullis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:4)
candet ebur soliis, conlucent pocula mensae, tota domus gaudet regali splendida gaza.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6415)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
et quia regale solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum voc[ar]etur:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 99:3)
Res gerere et captos ostendere ciuibus hostisattingit solium Iouis et caelestia temptat;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1719)
neque enim, cum lectulus aut meporticus excepit, desum mihi.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장73)
"Eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos vocant, si aliquid aestimemus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:60)
Si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:15)
Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:6)
Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:12)
Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:4)
"testis mihi lectulus et tu, ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX36)
Ibi maximos, ut solebat, induta cultus in referto odoribus solio iuxta suum se conlocavit Antonium, admotisque ad venas serpentibus sic morte quasi somno soluta est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 11:1)
Ergo regibus occisis subversa iacebat pristina maiestas soliorum et sceptra superba, et capitis summi praeclarum insigne cruentum sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:1)
denique si calidis etiam cunctere lavabris plenior et lueris, solio ferventis aquai quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION