라틴어 문장 검색

Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
(불가타 성경, 호세아서, 5장14)
Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
(불가타 성경, 호세아서, 9장11)
Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.
(불가타 성경, 호세아서, 11장10)
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
(불가타 성경, 호세아서, 11장11)
Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos.
(불가타 성경, 호세아서, 13장8)
Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei.
(불가타 성경, 요엘서, 1장6)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)
Haec dicit Dominus: " Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato.
(불가타 성경, 아모스서, 3장12)
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
(불가타 성경, 아모스서, 5장19)
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.
(불가타 성경, 나훔서, 2장13)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
(불가타 성경, 나훔서, 3장17)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장3)
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장3)
Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION