라틴어 문장 검색

non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 41:1)
quosdam vero etiam, quos totos imitari oporteat, et fuisse nuper et nunc esse, quidni libenter non modo concesserim, verum etiam contenderim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 112:3)
atque ego libenter interrogem, sint illa defensuri, quae non narraverint, necne?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:5)
sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 140:2)
ab iisdem verbis plura acriter et instanter incipiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 184:1)
hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae, quia coniunctionibus caret, dissolutio vocatur, apta, cum quid instantius dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:1)
ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum,membratim caesimque dicemus, nam hoc oratione plurimum valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 383:1)
in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 88:1)
atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 155:1)
Ex iis Bocchus cum cetera tum maxime benignitatem et studium Sullae libens accepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장7)
Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 2:1)
Invideas licet, etiam nunc libenter pro me dependet Epicurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:1)
a te, ut volens libensque patiaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 2:3)
qui imperia libens excipit, partem acerbissimam servitutis effugit, facere quod nolit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:3)
Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION