라틴어 문장 검색

quippe linea per totidem pedes, quot destinaveris interordiniorum spatiis, purpura vel quolibet alio conspicuo colore insuitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:4)
In eadem deinde linea, in qua viviradix obtinebit ordinem suum, praesidii causa, quorum ex numero propagaripossit in locum demortuae vitis, quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 2:2)
Longitudo, quae debeat esse malleoli, parum certa est, quoniam sive crebras gemmas habet, brevior faciendus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 1:1)
Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant quam supervacua longitudine attenuentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:1)
In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:1)
Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:2)
Si vero aliter formatas acceperimus,4 et iam 5 multorum annorum neglegentia supervenerit 6 iugum, considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedant 7 praedictam mensuram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 1:1)
is enim a vite summovetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 2:1)
Ipsius autem materiae, quam summittimus, longitudini modum difficile est imponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:1)
Quinum pedum interordinia esse abunde est, ut tamen in ipsa linea consitionis alterna vacuis intermissis bipedaneis spatiis consistantsemina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 5:4)
Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Passus pedes habet V. Actus minimus (ut ait M. Varro) latitudinis pedes quattuor, longitudinis habet pedes CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 4:3)
itemque triginta pedum latitudinem et CLXXX longitudinem porcam dicunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:4)
Ergo (ut dixi) duo actus iugerum efficiunt longitudinem pedum CCXL, latitudinem pedum CXX.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 6:3)
Iugeri autem modus si semper quadraret, et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes CCXL,inlatitudinem pedes cxx, expeditissimum esset eius ratiocinium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION