라틴어 문장 검색

dat tergum fugitivus Amor, lita tela veneno et lapsum ex umeris arcum pharetramque cadentem pallidus ipse metu sua post vestigia linquit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1116)
fertur Avaritia gremio praecincta capaci, quidquid Luxus edax pretiosum liquerat, unca corripuisse manu, pulchra in ludibria vasto ore inhians aurique legens fragmenta caduci inter harenarum cumulos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1121)
letum versatile et anceps lubricat incertos dubia sub imagine visus, cum subito in medium frendens Operatio campum prosilit auxilio sociis, pugnamque capessit militiae postrema gradu, sed sola duello inpositura manum, ne quid iam triste supersit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1159)
"non inflata tumet, non invidet aemula fratri, omnia perpetitur patiens atque omnia credit, nunquam laesa dolet, cuncta offensacula donat, occasum lucis venia praecurrere gestit, anxia ne stabilem linquat sol conscius iram."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1222)
quidnam hic properans prosilit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 722)
Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:12)
Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:5)
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:6)
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 8:2)
Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant corpora;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 9:5)
tu moenia magnis magna para, longumque fugae ne linque laborem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:6)
Strophades Graio stant nomine dictae, insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam clausa domus, mensasque metu liquere priores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:13)
Linquere tum portus iubeo et considere transtris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:8)
Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:3)
Haud mora, continuo perfectis ordine votis, cornua velatarum obvertimus antemarum, Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION