라틴어 문장 검색

festa dies illis, qui lina madentia ducunt, quique tegunt parvis aera recurva cibis, Mens quoque numen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권155)
"hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus, stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권257)
Quique verecundae speculantem labra Dianae , Quique Crotopiaden diripuere Linum . Neve venenato levius feriaris ab angue, Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:4)
quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:4)
" Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:7)
Dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos effecisse sonum tenuem similemque querenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:9)
"Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunamque dies habuit satis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:6)
Sistite opus praesens nodosaque tollite lina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:9)
pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis decipere et calamo salientes ducere pisces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:3)
Ille pharetram solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:13)
Haud mora, constituunt diversis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:1)
Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine victum adfecit poena.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:1)
Illa levi velox superabat retia saltu summaque transibat positarum lina plagarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:5)
Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes, nec lina sequi nodosa solebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:2)
Tum lino medias et ceris adligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION