라틴어 문장 검색

Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum, aut ex eodem hordiacia farina, aut ruta vel nepeta cum sale contrita melle adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장74)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina vel myrra cum vino vel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incipit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장113)
Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장116)
tum ervum cum melle aut irim aut resinam terebenthinam, donec ulcus purum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장118)
Superdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel marrubium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장88)
Commode vero vel super linamenta vel sine his imponitur lentricula ex melle aut malicorium ex vino coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장210)
eaque melle cocto excipiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장275)
si iam purgatur, mulso vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장290)
quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장292)
Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장293)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut visci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장304)
Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장377)
picis liquidae hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장393)
quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장395)
picis liquidae heminam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장399)

SEARCH

MENU NAVIGATION