라틴어 문장 검색

scio, atque ob hoc carmen ipsum loquax in consequentibus charta deportat, quae pro me interim, dum venio, diebus tibi pauculis sermocinetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 7:2)
haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo clientularum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:3)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
igitur ex voto meo feceris si talium sodalitati ne congressu quidem primore sociere, maxume illorum quorum sermonibus prostitutis ac theatralibus nullas habenas, nulla praemittit repagula pudor, nam quibus citra honestatis nitorem iactitabundis loquacis faece petulantiae lingua polluitur infrenis, his conscientia quoque sordidatissima est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 11:1)
qui contubernio mixtus aequalium vivit moribus ad iubendum obsequendum-que iuxta paratis, sed quia scire desideras et locum et causam, quo facilius intellegas rem perexiguam, tibi potius vitio verte, quod loquacior erit opere praefatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 2:3)
ecce parui et oboedientis officium garrulitate complevi, licet qui indocto negotium prolixitatis iniungit, aegre ferre non debeat, si non tam eloquentes epistulas recipit quam loquaces.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 10:1)
namque si supradicti confirmor assensu, Athenis loquacior, si minus, Amyclis ipsis taciturnior ero.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:5)
"tu, qui te quereris omissum, tribus loquacissimis paginis fatigatus potius in nausiam concitaris, dum frequenter insulsae lectionis verbis inanibus immoraris."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:4)
quamquam sunt omnes, si quae uspiam tamen sunt, loquacissimae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:2)
Ergo dies aderat Parcarum conditus albo vellere, quo Stellae Violentillaeque professus ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque, cessent mendaces obliqui carminis astus, Fama tace:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam11)
spatio tam magna brevi mendacia formae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis16)
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces delicias doctumque sui convicia Nili infantem, lingua nimium salibusque protervum, dilexi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum40)
In amore semper mendax iracundia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 247)
Necessitas egentem mendacem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 425)
Propterea te loquax inimicus mionus quam taciturnus offendit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 5)

SEARCH

MENU NAVIGATION