라틴어 문장 검색

Qui fratris audito interitu, prae dolore validius molestia corporis illi adaucta, et ipse post dies octo morte occubuit, et juxta fratris speluncam more fidelium appositus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 10:11)
Rex vero crastina die, secretariis et consociis suis accitis, Anglorum Danorumque primoribus dolorem suum aperuit de Hugonis interitu [0659A] et fratris illius occasu, et quantam in illis bellicarum rerum fiduciam habuerit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 12:4)
Interea in urbe Accaron gravis luctus et desolatio erat inter viros et mulieres, eo quod de vita et salute regis universa eos latebant adhuc, et multos suorum cecidisse, ac omnem apparatum navium castrorumque in flammas redactum audierant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:1)
Tam crudelem famam universi qui audierunt, de tam egregio milite et interitu suorum vehementi dolore cum fletu et ejulatu magno planxerunt diebus multis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:9)
quin et Baldewinus rex, licet feritate leonis et apri ad omnia [0676B] adversa semper inflexus, nunc consternatus est animo, laeto tamen vultu omnino dolore dissimulato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:10)
cutem vero capitis cum crinibus ejus albis et floridis, multoque tempore intonsis, abstrahi et siccari, eo quod miri essent decoris, ut in signum et memoriam victoriae, ad suscitandum dolorem Christianorum, semper in hasta sublimi tollerentur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 112:3)
Quare sic, viri fortissimi et saepius in periculis probati, animus vester in mei solius imminutione disturbatur, fletus, desolatio et dolores geminantur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:2)
Et idcirco viri estote fortissimi, et in dolore mortis meae tristes nequaquam effeminari incipiatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:5)
Jam sic defuncto principe clarissimo in terra barbara, egregii [0712A] principes et commilitones, equites et pedites, prae dolore in lacrymas cum magno ululatu et planctu fluxere nimias;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:6)
Jam sepulto tam clarissimo principe Jerusalem, Arnolfus [0713A] patriarcha venerabilis prae dolore mortis tanti regis et athletae Christi, vehementi infirmitate corripitur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:10)
His miseriis et caedibus auditis in Jerusalem et circuitu ejus, rex et dominus patriarcha Germundus, cum omnibus viris, magnis afflicti sunt doloribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:4)
Unde Salomon dixit, "Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 8:3)
Importuna est narratio tua quando non prebeturtibi auditus, que est quasi musica in luctu.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 27:8)
Unde Ihesus filius Sirac dixit, "Luctus mortui septem diebus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:2)
Et Ovidius epistolarum dixit, Quelibet iratis ipse dat arma dolor.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION