라틴어 문장 검색

sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres hospitia atque larem bruma pulsante relictum, stantque super nidos veterisque exordia fati adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권273)
mittit gelidus montana Cithaeron auxilia antiquasque nives et pabula brumae ire iubet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권205)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
"habeant te lustra tuusque Cithaeron;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권419)
qualis Hyperboreos ubi nubilus institit axes Iuppiter et prima tremefecit sidera bruma, rumpitur Aeolia et longam indignata quietem tollit hiemps animos ventosaque sibilat Arctos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권311)
unde etiam plurimae longitudinis habet dies aestate, sicut et noctes contra in bruma, sole nimirum tunc Lybicas in partes secedente, id est horarum X et VIII;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:13)
plurimae item breuitatis noctes aestate, et dies habet in bruma, hoc est sex solummodo aequinoctialium horarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:14)
Fauens ergo uotis regis antistes elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis, in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse uidebantur hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:3)
"certe Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, Nudus et hibernae producis frigora brumae, Nudus et aestivi tempora sicca Canis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 43)
idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:2)
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:3)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)
census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:1)
lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 239:3)
idque lustrum ab origine urbis decimum conditum ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION