라틴어 문장 검색

Quid ego exsequias et prodiga flammis dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus69)
illis semianimum pecus excussaeque leonum ore dapes, et lacte novo domuisse furorem luxus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권30)
"- nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto Iuppiter, anne feret luxu consueta paterno hunc regina larem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권167)
Quae privata et propria sunt scaenae, de gestu et corporis flexu mollitiae veneris et Liberi immolant, illi per sexum, illi per luxum dissolutis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:4)
Luxus erit lubricis, carmina casta mihi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].8)
nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 14:1)
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:4)
Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum, in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 301:1)
Campanos quidem haud dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam vi hostium victos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 345:3)
iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium equites, cum turma una longius provecta accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 545:1)
neque e silvis tantummodo promota castra sed etiam aviditate dimicandi quam primum in campos delata acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 522:2)
missisque Hannibal primum Numidis deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae devertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 505:2)
ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque aviditati addidit, coniugemque eius ac liberos in castra accitos, quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos combussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 581:1)
tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 187:1)
dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 347:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION