라틴어 문장 검색

sanguis equi suffimen erit vitulique favilla, tertia res durae culmen inane fabae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권496)
Lampsacus hoc animal solita est mactare Priapo fata:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권212)
Aut ut Abantiades , aut ut Cygneius heros , Clausus in aequoreas praecipiteris aquas . Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem . Aut te devoveat certis Abdera diebus, Saxaque devotum grandine plura petant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:1)
Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro Proditus inclusae Cacus ab ore bovis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:2)
Quae postquam frustra temptata, rogumque parari vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure tempora discussit claro cava malleus ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:3)
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:7)
at ille procubuit terrae mactati more iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:2)
quem dis hospitibus domini mactare parabant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:4)
Dumque vigil Phrygios servat custodia muros et vigil Argolicas servat custodia fossas, festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles Pallada mactatae placabat sanguine vaccae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:2)
vivo dederam, post fata reposco.- Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saevae natam mactare Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 17:6)
utque meum non sit sine honore sepulcrum, placet Achilleos mactata Polyxena manes!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 41:4)
Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras dicitur ultoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:2)
Inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curvi dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renovaverat arvum, tot dederat messes, percussit colla securi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:6)
I quoque, delectos mactatos obrue tauros (cognita res usu) de putri viscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique favent in spemque laborant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:2)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION