라틴어 문장 검색

plangunt sua damna coloni, et tamen oppressos miserantur in aequore nautas, illas ut summo vidit pater altus Olympo incestare diem, trepidumque Hyperionis orbem subfundi maculis, torvo sic incohat ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권54)
Facit enim et hoc ad originis maculam, ne bonum existimes quod initium a malo accepit, ab impudentia a violentia ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:12)
Ut et titulos considerem, licet transierit hoc genus editionis ab honoribus mortuorum ad honores viventium, quaesturas dico et magistratus et flaminia et sacerdotia cum tamen nominis dignitas idololatriae crimine teneatur, necesse est quicquid dignitatis nomine administratur communicet etiam maculas eius, a qua habet causas.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:13)
Sed et post annos IIII, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad orientem altaris, adhuc sine macula corruptionis inuentum, ibidem digno cum honore translatum est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:11)
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi velut magno hiatu visum, quaque patuerit ingens lumen effulsisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 11:1)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4119)
[Noli irascier] iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 281)
inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1124)
item si fons novus fossus fuerit, et in vas corinthium sive alterius generis, quod erit ex aere bono, ea aqua sparsa maculam non fecerit, optima est.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장4)
et nove albas maculas dixit, cum proprie macularum haec sit natura, ut obscuritate sua album aliquid infuscent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 483)
('maculis et albo') divise pro 'albis maculis'. an potius absolute 'albo' dixit, proinde ac si diceret albitatem, ut est illud "sparsis etiam nunc pellibus albo".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 562)
maculisque trementis interfusa genas hoc est trementes genas interfusas habens maculis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6441)

SEARCH

MENU NAVIGATION