라틴어 문장 검색

Quemadmodum stomachus morbo vitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus scaevus, quidquid illi commiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit.
(세네카, 행복론, Liber V 71:1)
Plerosque certe audies ex iis, quos magna felicitas gravat, inter clientium greges aut causarum actiones aut ceteras honestas miserias exclamare interdum :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 38:2)
Miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:3)
Adicias his licet tardiora agentes iumenta, quae, cum ad contumeliam et miserias nata sint, nimia saevitia cogantur iugum detractare.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 102:3)
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:1)
ergo non miseretur, quia id sine miseria animi non fit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 25:4)
Misericordia vicina est miseriae;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:1)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
Ut pudeat animum tot miseriarum victorem aegre ferre unum vulnus in corpore tam cicatricoso.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 8:7)
Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:4)
qui vero adversus saevissimos casus se extollit et ea mala, quibus alii opprimuntur, evertit, ipsas miserias infularum loco habet, quando ita adfecti sumus, ut nihil aeque magnam apud nos admirationem occupet quam homo fortiter miser.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 96:3)
Interim magnum miseriarum mearum solacium est videre misericordiam eius totum orbem pervagantem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 79:3)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 55:4)
Si aeger animus et suo vitio miser est, huic miserias finire secum licet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 97:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION