라틴어 문장 검색

Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:15)
unus dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:26)
"tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:18)
Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:10)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:3)
"Sed ad ministerium iste sexus est aptior."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:22)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
quae figura significat solem mundi esse caput et rerum satorem, omnemque vim eius non in quodam divisorum ministerio membrorum, sed in sola mente consistere, cuius sedes in capite est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:2)
nec concordant humores ex materiae varietate nascentes, nec efficiunt liquidum purumve sanguinem, in quem iecoris ministerio vertuntur, et in venas cum tumultu suo transeunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:2)
Ergo vertigine turbatum et simul agitatis humoribus oppressum languescit et ministerium suum deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:2)
Spiramentum enim cerebri, quod paulo ante diximus, adsuetum rei iam non sibi novae non pavescit hunc motum nec ministeria sua deserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 7:2)
Nam cordi et iecori et spirandi ministeriis, quae omnia ad vivendum pertinet, vires de spinalibus quos dixi meatibus ministrantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:2)
Natura enim nihil superfluum, sed membra singula ad aliquod vivendi ministerium fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:4)
et arcus, genus teli, quod huius ministerio sagittae arceant hostem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 209)

SEARCH

MENU NAVIGATION