라틴어 문장 검색

motu Spartanus acuto mille cavet lapsas circum cava tempora mortes auxilioque pedum, sed non tamen immemor artis adversus fugit et fugiens tamen ictibus obstat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권307)
Iamdudum variae laudes et conscia virtus Tydea magnanimum stimulis urgentibus angunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권326)
"magnanimi reges, quibus haud parere recusem ductor et ipse meas miles defendere Thebas, non ego vos stimulare parem - nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras - , nec laudare satis dignasque rependere grates sufficiam - referent superi vestraeque subacto hoste manus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권180)
Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon, Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis, culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권150)
agnovit longe pressitque dolorem magnanimus Capaneus, telumque immane lacerto hortatur librans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권244)
Tunc vero exserto circumvolat igneus arcu nec se mente regit, patriae matrisque suique immemor, et nimium caelestibus utitur armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권320)
non ora virum, non pectora flectit imber atrox, rectosque tenent in moenia voltus immemores leti et tantum sua tela videntes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권237)
"magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum certius armifero Cadmi de semine Mavors, linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권292)
Postquam magnanimus furias virtutis iniquae consumpsit Capaneus exspiravitque receptum fulmen, et ad terras longe comitata cadentem signavit muros ultricis semita flammae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권1)
"o nisi magnanimae nimius te laudis inisset ardor, Echionios mecum venerande penates atque ultra recture puer, venientia qui nunc gaudia et ingratum regni mihi munus acerbas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권29)
rapit huc, rapit impetus illuc, Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta, anne suos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권386)
iam certe praesens tibi Fama benignum stravit iter coepitque novam monstrare futuris, iam te magnanimus dignatur noscere Caesar, Itala iam studio discit memoratque iuventus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권394)
Sed ipse professionis suae non inmemor, dum opimo esset uallatus exercitu, nonnisi uirgam tantum habere in manu uoluit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.8)
qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 361:2)
servitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION