라틴어 문장 검색

reliqua erat in obsidione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 159:1)
inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat, devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis quae commeatus eos prosequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 190:1)
Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque in rem opus erant comportabantur parabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 304:1)
in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 306:1)
namque Marcellus initio veris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem et Hippocraten verteret bellum an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec vi capi videbat posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 341:1)
eo et commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia accersebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 404:3)
aediles plebis commeatum eo conportarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:1)
annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 289:2)
cetera quae munienda erant cum perfecisset, naves etiam in portu, velut 'maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 616:1)
altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 131:1)
in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 451:2)
Itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 567:1)
cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 77:1)
et inpari maritumis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 87:2)
M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritumae orae praefuerat, triginta navibus C. Servilio praetori traditis cum cetera omni classe redire ad iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION