라틴어 문장 검색

quem Varro de ora maritima argesten dicit, qui de Occidente aestivo flat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7104)
hunc ab Antenore expulsum sociatis sibi finitimis civitatibus, inter quas et Arisba fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2626)
illic enim dixit Aenean in Italia contra Rutulos tantum esse pugnaturum, nunc autem omnis est Italia in bella commota Iunonis instinctu, quod et Allecto promisit, ut finitimas in bella feram rumoribus urbes, et Iuno pollicita est se magis esse facturam, ut ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 86)
Cicero propter nimiam modestiam perisse illos ait, dum a finitimis accipiunt iniurias et tacent eas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5646)
finitimos tollunt in agros qui enim e longinquo venerant, referri non poterant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2061)
sane Aones originem ab eo loco ducunt, ubi nunc maritima Ve- netia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 644)
is cum patris occupasset imperium et bello a finitimis temptaretur, Pergamum, Neoptolemi et Andromaches filium, ad auxilium de Epiro provocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 725)
"Iam finitimos agro pellere, civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere, damnis alienis et suis sceleribus adolescere cum Romulo regibus ceteris et posteris ducibus disciplina communis est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:9)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
quod si fingere nobis et iungere formas velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:3)
possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
datum est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 66:5)
nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset tum ut revixisse sibi viderentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 96:1)
quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:4)
quasque res violentissimas natura genuit earum moderationem nos soli habemus, maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam, plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION