라틴어 문장 검색

scrībe igitur ad Horātiam grātulātiōnemque eī mitte optimī mātrimōniī.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae39)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
Vivebat tamen et vivere volebat, sustentante maxime uxore, quae culpam incohati matrimonii in gloriam perseverantia verterat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 10:1)
eoque magis liberos concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo volui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 2:2)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)
Cogitamus praesertim stabilem viri mulierisque consortionem in matrimonio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:3)
Repudio quod consilium primum intenderam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 336)
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
illis repudium renuntiet;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3145)
Nam non est aequum me propter vos decipi, Quum ego vestri honoris causa repudium alterae Remiserim quae dotis tantundem dabat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 755)
quoniam duae formae sint matrimoniorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 156:4)
urbes proper matrimonia eversae sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 229:2)
Nihil obstat quo minus matrimonium sit mente coeuntium, etiamsi tabulae signatae non fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 252:3)
simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a defendentis accusatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 202:2)
enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus, ut sine thalamis vitam non hominum putet, sed ferarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION