라틴어 문장 검색

ibi et deliberationi, et mutationi remediorum tempus patet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 4:5)
quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt, eaque quae increscentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 2:2)
febre vero ipsa praecipue se ad remedium ejus uti professus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:7)
ac neque cibo, neque ulli remedio locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 1:2)
Neque hercules ista curatio nova est), qua nunc quidam traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:4)
tria remedia:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:8)
Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 2:6)
Remedia vero adhibere, ubi maxime furor urget, supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:1)
estque hoc, ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 7:7)
os obtegendum, fauces velandae, tussicula suis remediis finienda:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:6)
et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 1:8)
His veluti in conspectum quemdam, quatenus scire curanti necessarium est, adductis, remedia singularum laborantium partium exsequar, orsus a capite:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 1:1)
Ergo die nocteque, interpositis tamen quibusdam temporibus, hoc remedio utendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:8)
Ubi levatus est dolor, moverique cervix coepit, scire licet cedere remediis morbum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:1)
Si vero sanguis tantum fluit, expeditius et remedium et finis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION