라틴어 문장 검색

Ne opinio quidem et fama, cui soli serviunt et quod unum esse pretium omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam oratores sequitur, quoniam mediocris poetas nemo novit, bonos pauci.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 1:1)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
simul virtus Germanici exercitus laudibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla in Vespasianum contumelia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장9)
usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima, si forma, vix mediocri.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 3:1)
nam et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis videas, continentis debet duci, et potius industria quam pretio parare non mediocris est diligentiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 13장 4:3)
et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:3)
cibi - nam ne haec quidem omiserim - minimi erat atque uulgaris fere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 1:1)
mediocres aures;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 79장 2:6)
quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 1:2)
aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 2:1)
disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque etiam publicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 1:1)
nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 1:1)
Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli, ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 3:1)
habuit et pingendi fingendique [maxime] non mediocre studium.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:7)
Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION