라틴어 문장 검색

occidit Daci Cotisonis agmen, Medus infestus sibi luctuosis dissidet armis, servit Hispanae vetus hostis orae Cantaber, sera domitus catena, iam Scythae laxo meditantur arcu cedere campis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 87)
Montium custos nemorumque, virgo, quae laborantis utero puellas ter vocata audis adimisque leto, diva triformis, imminens villae tua pinus esto, quam per exactos ego laetus annos verris obliquum meditantis ictum sanguine donem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 221)
quibus antris egregii Caesaris audiar aeternum meditans decus stellis inserere et consilio Iovis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 253)
non ego te meis inmunem meditor tinguere poculis, plena dives ut in domo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 128)
sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 144)
"verum purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 242)
i nunc et versus tecum meditare canoros.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 244)
Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.1)
an potius mediter finire dolores?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:28)
prope cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est 'novus sum, consulatum peto, Roma est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 3:2)
haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram:
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:1)
atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 4:1)
nonnulli certa sibi initia, priusquam sensum invenerint, destinant, quibus aliquid diserti subiungendum sit, eaque diu secum ipsi clareque meditati desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps atque inde alia non minus communia ac nota devertunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 169:1)
omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 235:1)
propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 192:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION