라틴어 문장 검색

tum ervum cum melle aut irim aut resinam terebenthinam, donec ulcus purum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장118)
Superdanda cum melle sunt vel linamenta vel oleae folia ex vino decocta vel marrubium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장88)
Commode vero vel super linamenta vel sine his imponitur lentricula ex melle aut malicorium ex vino coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장210)
eaque melle cocto excipiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장275)
si iam purgatur, mulso vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장290)
quod ubi contigit, imponenda glutinantia sunt, praecipueque spongia melle cocto inlita.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장292)
Neque ignoro multis placuisse linamentum in modum collyri compositum tinctum melle demitti;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장293)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut visci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장304)
Ulcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his invicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장377)
quae simul incocuntur, dum crassitudo mellis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장395)
— Sed vari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장7)
Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장10)
Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id vespere mane eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장13)
Protinus autem primo die croci P. I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. II, excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장39)
uvae taminiae P. I simul teruntur, adiciturque vetus oleum pari potione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장209)

SEARCH

MENU NAVIGATION