라틴어 문장 검색

sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas vitam produxero.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장5)
certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta temperandis animis disseruit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장8)
ipse inter primores equo insigni adire, memorare veteres Gallorum glorias quaeque Romanis adversa intulissent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장7)
sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장6)
Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 61장1)
et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장5)
consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장3)
memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium flaminem attinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장7)
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장1)
initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praetoriis praefectum cuius de potentia supra memoravi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장2)
In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque fidei auctoribus memorata sunt rettuli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장1)
Pleraque eorum quae rettuli quaeque referam parva forsitan et levia memoratu videri non nescius sum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장1)
ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
Brutum et Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장7)
et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et laeta Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION