라틴어 문장 검색

"si talibus, inquit, creditur et nimiis turgent mendacia monstris, iam testudo volat, profert iam cornua vultur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:214)
quem metum Graptus ex libertis Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum edoctus, tali mendacio intendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장3)
mox, ut in magnis mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter gaudentis et incuriosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 34장5)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
Non ultra paucos dies quamquam acribus initiis coeptum mendacium valuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 72장1)
sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus videbatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장10)
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장4)
utrumque qui interfuere nunc quoque memorant, postquam nullum mendacio pretium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장15)
Mendacium neque dicebat neque pati poterat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 1:1)
cum primum istorum conduxit mensa choragum, sexque deos uidit Mallia sexque deas, impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, dum noua diuorum cenat adulteria:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 70장 1:3)
Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 2:2)
ac ne ex lusu quidem aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 41장 2:1)
tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 1:4)
sciscitantes, quis esset - nam ignorabatur - et ubi esse Vitellium sciret, mendacio elusit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:3)
Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION