라틴어 문장 검색

Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
vel certe diutius poena producitur, cum etiam ad filium usque pertendit, et successoris afflictio in tempora multa profertur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:13)
Ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum, oblato de more elogio, revocari iussisse, quod quoque principes factitarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 5:1)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 32:1)
Philoromum enim aurigam rapi praeceptum, secuta plebs omnis, velut defensura proprium pignus, terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus, immissis apparitoribus, correptos aliquos vexatosque tormentis, nec strepente ullo nec obsistente, insulari poena multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 2:2)
Ut igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis, stipatusque agminibus formidandis, tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum contuitu pertinaci intentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 4:1)
Erexit autem confidentiam caput altius attollentum scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam, transgressus ad eos post ducis fugati discessum, armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat - is enim numerus eum sequebatur - barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 2:1)
Tune Iulianus, ut erat fortuna sui spectatior, meritisque magis quam imperio potens, Augustus acclamatione concordi totius exercitus appellatus, ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 64:1)
mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 11:2)
Postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundo Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes, mihi (ne sit arrogans dicere,) merito tribuistis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 32:1)
Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam, et diribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditant domos, Antoninus ad regis hiberna perductus, aventer suscipitur, et apicis nobilitatus auctoritate, quo honore participantur mensae regales, et meritorum apud Persas ad suadendum, ferendasque sententias in contionibus ora panduntur, non contis nec remulco (ut aiunt,) id est non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatur, eundemque incitans regem, ut quondam Maharbal lentitudinis Hannibalem increpans, posse eum vincere, sed victoria uti nescire, assidue praedicabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 6:1)
Hinc cum decennali bello Graecia desudaret, ne peregrinus poenas dissociati regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie, telis Apollinis periere complures (qui sol aestimatur).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 3:1)
Post quae opinor tanta et talia, nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis, quae gentibus cunctis plene iam cognita sunt, si eum quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 6:1)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION