라틴어 문장 검색

) in triplicata ratione diametri apparentis Solaris.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 7:3)
In minoribus enim distantiis majores sunt eorum effectus, in majoribus minores, idque in triplicata ratione diametrorum apparentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 15:2)
Uxor inquit "Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:2)
Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:26)
Iam hilaris, iam sibi iam mihi reddita incipit refici, transmissumque discrimen convalescendo metiri.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:1)
"alter te fugiens, cum venit, alter habet, cum tua sint cedantque tibi confinia mensum, convenit in laudes ille vel ille tuas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권98)
inferias tacitis manibus illa dabunt, annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant, nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권254)
teque ex aeterno patientem numina mortis efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:6)
thalamoque deus sine teste relicto ille ego sum dixit, qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:8)
Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno, nec tulit, et secum "potuit de paelice natus vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare viscera matri et triplices operire novis Minyeidas alis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 40:1)
Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:1)
Utque manu dira lignum fatale tenebat, ante sepulcrales infelix adstitit aras "poenarum" que "deae triplices, furialibus," inquit, "Eumenides, sacris vultus advertite vestros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:3)
Ubi sunt pia iura parentum et quos sustinui bis mensum quinque labores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:21)
Iamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:3)
Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina Aegaeas metiris aquas et in Aside terra moenia constituis positoris habentia nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION